CORCYRA

CORCYRA
CORCYRA
insul. maris Iovii non procul ab Epiro, a cuius ora vix 6. milliar. sicut 90. a Iapygio promontor. Italico in Eurum, abest, Ulyssis naufragiô et Alcinoi hortis nobilis, Plin. l. 4. c. 12. olim Sicheria et Phaeacia dicta, nunc est sub ditione Venetorum, ab A. C. 1382. ac vulgo Corfu vocatur. Cum urbe cognomine Archiepiscopali, et duabus fortissimis arcibus. Divisa est Insul. in quatuor Baronias, sub totidem Nobilibus. Aer hîc falubris, solum vitium olearumque ferax, citreae arbores, etc. Incolas habuit olim, navigandi peritissimos. Cum Corinthiis gestum bellum, deseribit Thucyd. A Solimanno frustra tentata, vastata tamen, A. C. 1537. Thuan. l. 12. Ortel. Merc. Miraeus, pol. Eccl. l. 1. et Geogr. Eccl. Boterus, de Venet. Rep. l. 1. Meminit illius Lucan. l. 2. v. 623.
----- Seu vela ferantur
In portus Corcyra tuos, seu laeva petatur
Illyris Ionias vergens Epidamnus in undas.
Unde dicatur, non satis constat. Graeci ab eiusdem nominisnympha Asopi filia, quam Neptunus ibi compressit, vocatam volunt. Bochartus, l. 1. Chanaan, c. 23. ab Arabico carcara deducit, quod terram significat in qua tuto, ac pacate vivitur. Proinde Iudic. c. 8. v. 10. pro eo, quod in Ebraeo est Zeba, et Salmana erat in Carcor, Hieronymus habet requiescebant; Quod Corcytae quomodo quadret, docet Poeta, Od. Z. v. 201.
Ο᾿υκ ἔςθ῾ οὗτος ἀνὴρ διερὸς βροτὸς, οὐδὲ γένηταὶ,
Ω῞ς κεν Φαιήκων ἀνδρῶν ές γαῖαν ἵκηται
Δη̈ιότητα φέρων. ---- ----
Οἰκέομεν δ᾿ ἀνάνευθε πολυκλύςτῳ ενὶ πόντῳ
Ε῎χατοι, οὐδέ τις ἄμμι βροτῶν ἐπιμίγεςται ἄλλος.
Incolarum pars maxima Graeci sunt, aut Graecô more vivunt. Nic. Lloydius, Corinthiorum enim coloniis occupata est insula Olymp. 18. Eusebius, Chron. Corcyraei postea Duce Phaliô Corinthiô Epidamnum in Ilyrico condiderunt, quod vide. Nihilominus bellô cum Corinthiis collisi, mati cum illis conflixerunt, annô 1. Olymp. 29. quod navale proelium omnium quae novimus vetustissimum est, Thucydides, l. 1. Vide quoque supra voce Amenocles: item Anaxilas. Huius Insulae longitudo Baudrando est 45. milliar. dividiturque in quaturo partes. Urbem habet permunitam, cum duplici arce in
colle, armamentario et portu capacissimo, in Chersoneso; Archiepiscopali dignitate decoratam, etiam Corsu dictam. Vide supar. Est et alia insul. eiusdem nominis Melaena, i. e. nigra dicta, 20. mill. pasl. priori distans. Plin. l. 3. c. ult. Curzola Sophiano. Karkar Slave Ioh. Luc. De lepido Venetorum stratagemate, quô ii Corcyram nigram, Ragusaeis ereptam, in suam potestatem redegêre, vide Spomum, Itiner. Part. I. p. 112. sicut de Corcyra ipsa, p. 120. et seqq.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • Corcyra — Corcyra, Insel, s. Korfu …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Corcyra — Corcȳra, griech. Insel, s. Korfu …   Kleines Konversations-Lexikon

  • Corcýra — CORCÝRA, æ, Græc. Κορκύρα, ας, (⇒ Tab. XXIV.) des Asopus Tochter, von welcher die Insel Korcyra den Namen bekommen, da sie vorher Scheria hieß. Pausan. Corinth. c. 5. p. 93. Einige nennen sie auch Cereyre, und wollen, daß sie Neptun in solche… …   Gründliches mythologisches Lexikon

  • Corcyra — [kôr sī′rə] former name for CORFU …   English World dictionary

  • Corcyra nigra — Corcyra nigra, s. Curzola …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Corcyra — geographical name see Corfu …   New Collegiate Dictionary

  • Corcyra — Vorlage:Infobox Insel/Wartung/Fläche fehlt Korfu Festung Angelokastro auf Korfu Gewässer Mittelmeer Inselgruppe …   Deutsch Wikipedia

  • Corcyra — Corcyraean /kawr si ree euhn/, adj., n. /kawr suy reuh/, n. ancient name of Corfu. * * * …   Universalium

  • Corcyra — Cor•cy•ra [[t]kɔrˈsaɪ rə[/t]] n. geg ancient name of Corfu Cor•cy•rae•an ˌkɔr sɪˈri ən adj. n …   From formal English to slang

  • Corcyra — /kɔˈsaɪərə/ (say kaw suyuhruh) noun ancient name of Corfu …  

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”